Christiani nominis Magister Maximus Benedictus XVI, dum superiore anno in Bavaria versatur, Orationem Ratibonensem postea longe atque late vagatam habuit.At quam ob rem tandem aliquot islamismi sectatores ira incensi intercesserunt? Erant cuiusdam disputationis medio aevo habitae verba, quae Summus christianae religionis Interpres attulerat: "Monstra mihi quid Mohammed attulerit novi. Mala tantum et inhumana inveniuntur, praeceptum exempli gratia ut fides, quam praedicabat, gladio diffunderetur."Quamquam intercesserunt et pugnaverunt, Papa de his verbis prolatis non se excusavit dolore tantum affectus verba ab se allata causam erroris fuisse et dissentionis. Desiderium sibi maximum fuisse, ut fidem inter et rationem necissitudo atque dialogi interreligiosi necessitas ... eluciderentur. Opus esse sui ipsius censura atque patientia reverentiam eius, quod alius sanctum putaret, includente.
Secretarius a secreto Georgius Gänswein ad orationem respiciens eam vaticinam putavit.