Quid actum
sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi,
volo memoriae tradere. nihil nec offensae nec gratiae dabitur. haec ita
vera. si quis quaesiverit, unde sciam, primum, si noluero, non respondebo.
quis coacturus est? ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille,
qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere.
si libuerit respondere, dicam, quod mihi in buccam venerit. quis umquam
ab historico iuratores exegit? tamen si necesse fuerit auctorem producere,
quaerito ab eo, qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse
se dicet iter facientem "non passibus aequis". velit nolit, necesse
est illi omnia videre, quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua
scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse.
hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus numquam verbum faciet.
ab hoc
ego, quae tum audivi, certa clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.